

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 18
Sum vivens.Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar.Et habeo.Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus.Mortis et inferni.Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.